monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.193 r > 17 > uwbM.p.th.f.68.321 > 4 > 13 > uwbM.p.th.f.68.189 > sluMscr.Dresd.A.145.b.80 > 20 > 27 > sectio 18 > sectio 7 > sectio 9 > bmv294.31 > sectio 19 > sectio 2 > sectio 2 > 4 > uwbM.p.th.f.68.192 > sectio 26 > sectio 4 > > sectio 8 > sectio 7 > sectio 30 > bnf10439.195 r > 35 > csg75.253 > bnfGrec107.311 > ad Romanos, 14 > 46 > 14 > 35
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XXXIV.De Theodoro Antiocheno episcopo, et Theodoro Mopsuesteno pontifice. <<<    

Cassiodorus, 10, CAPUT XXXV.De fine imperatoris Arcadii.

1 Non multo post tempore quam Ioannes defunctus est, moritur et Arcadius imperator, vir mitis et quietus, et circa finem vitae pro huiusmodi causa venerabilis aestimatur. In urbe Constantinopoli domus est maxima habens cognomen Cariae, id est nucis. Est enim in eius domus vestibulo arbor nucis in qua sermo est, eo quod fuerit appensus martyr Acacius et defunctus.
2 Ob quam rem etiam oratorium illic est aedificatum. Hunc Arcadius videre volens, ad orationem venit, votoque completo revertebatur. Proinde cuncti circa oratorium habitantes, volentes imperatorem videre currebant, et alii quidem foras domum praecesserant, ut melius aspectum principis et ordinem viderent obsequii; alii vero sequebantur.
3 Dumque omnes cum mulieribus atque filiis, simul et mancipiis extra domum fuissent egressi, repente maxima domus oratorio cohaerens subito tota corruit, clamorque cum admiratione secutus est, quoniam oratio principis tantos homines a ruinae imminentis periculo liberasset. Arcadius itaque, relicto annorum octo filio Theodosio, de quo iam complura sunt narrata, defunctus est consulatu Bassi et Philippi [An. Dom. 408], prima die Maii mensis, anno secundo ducentesimae nonagesimae septimae olympiadis. Is ergo cum patre quidem Theodosio tredecim regnavit annis, post mortem vero patris quatuordecim. Vixit annis triginta et uno. [SOCRATES, lib. VI, cap. 21. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 332.]
Cassiodorus HOME

bav824.311 bnf1603.218

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik